Evangelium Secundum Joannem*

Caput 4: Versus 48

Nisi signa.In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judaeorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quae solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judaeis durabit.Et prodigia.Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia praefigurat aliquod remotum et futurum.
(* Traductions européennes)